Iustinus Febronius

(Redirectum de Febronius)

Iustinus Febronius, sive vulgo Ioannes Nicolaus ab Hontheim, natus die 27 Ianuarii 1711 Treveris et mortuus die 2 Septembris 1790 in castello Montis Quintini in hodierna Belgica, erat episcopus Myriophytensis in partibus, suffraganeus episcopi Treverensis, historicus et theologus.

Iustinus Febronius.

Studia fecit in universitatibus Treverorum et Lovanii.

Auctor est doctrinae cui nomen Febronianismus.

EpitaphiaRecensere

Manent duo lapides sepulchrales cum epitaphiis. Primus in ecclesia Trevirensi super tumbam, alter in coenotapho in ecclesia Montis Quintini in Belgica.

In ecclesia TreverensiRecensere

IOANNES.NICOLAUS.AB.HONTHEIM.
EPISCOPUS.MYRIOPHITANUS.
SUFFRAGANEUS.TREVIRENSIS.
DOMINUS.IN.MONTQUINTIN.COUVREUX.ROUVROIS.DAMPICOURT.
POST.SEXAGENTA.ET.ULTRA.ANNORUM.LABORES.
REQUIEM.QUAESIVIT.ET.HIC.INVENIT.
NATUS.27.IANUARII.ANNO.MDCCI.
OBIIT.DIE.2.SEPTEMBRIS.MDCCXXXX.
TANDEM.LIBER.TANDEM.TUTUS.TANDEM.AETERNUS.
R.I.P.

In ecclesia Montis QuintiniRecensere

HIC.
IN.CASTRO.OBIIT.
II. SEPTEMBR.ANN.MDCCXC.
IOANNES.NICOLAUS.AB.HONTEIM.
EPISCOPUS. MYRIOPHITANUS.
SUFFRAGANEUS.TREVIRENSIS.
DOMINUS.IN.MONTQUINTIN.
CONDOMINUS.IN.DAMPICOURT.
ET.
ROUVROIX.
TREVIRIS.XXVII.IAN.MDCCI.NATUS.
IBIDEM.BIDUO.POST.MORTEM.TUMULATUS.
IN.PROSPERIS.ET.ADVERSIS.
SEMPER.SIBI.PRAESENS.
AMICUS.CONSTANS.
PRUDENS.ET.
PIUS.
PATER.SUORUM.
PATER.PAUPERUM.
PATRUE.
AVE.ATQUE.VALE.
R[equiescas].I[n].P[ace].

Eius Nepos et heres Iohannes Iacobus de Hontheim, natus Treveris die 4 decembris 1741 mortuus in vico montis Quintini (Montquintin) die 3 Mai 1821, ponendum curavit.

Eius scriptaRecensere

  • Historia Trevirensis diplomatica, Treveris, 1750, 3 volumina.
  • Prodromus Treveris, 1757, 2 volumina.
  • De statu Ecclesiae et legitima potestate Romani pontificis liber singularis, Francofurti, 1763. (Sub nomine Iustini Febronii)