Eureka[1] fuit machina hexametris Latinis componendis, ab Ioanne Clark (1785—1853) e Bruga Walteri, sodali amicorum, constructa. Anno 1830 Clark machinam incepit et anno 1845 in medium exposuit.

Eureka versus unius schematis metricae et grammaticae componebat:

1 2 3 4 5 6
dactylus trochaeus iambus molossus dactylus trochaeus
adiectivum n./acc. pl. neutrius nomen, n./acc. pl. neutrius adverbium (vel parenthesis) verbum, 3 pl. ind. pr. act. nomen, n./acc. pl. neutrius adiectivum n./acc. pl. neutrius
Martia castra foris praenarrant proelia multa
pessima regna domi producunt vulnera mira
turpia templa fere promittunt iurgia densa

Plus quam 26 000 000 versus huiusmodi componere potest.

NotaeRecensere

  1. Sic; de Graeco εὕρηκα, Archimedis exclamatione.

BibliographiaRecensere

  • D.W. Blandford, "The Eureka" Greece and Rome 10, 1963, 71-78
  • W. Pinkerton, "Machine Hexameters" Notes and Queries Series 2, No. 3, 1856, 57-9
  • E. Bensly, "Latin Hexameters by Machinery: John Peter" Notes and Queries Series 3, No. 11, 1911, 249-251
  • C. Stray, Classics Transformed Oxford 1998, xi and 70
  • J.D. Hall, "Popular Prosody: Spectacle and the Politics of Victorian Versification" Nineteenth-Century Literature 62, 2007, 222-249.
  • Idem, Nineteenth-Century Verse and Technology: Machines of Meter, 2017.

Nexus interniRecensere