Eugenius Delcroix
Eugenius A. Delcroix, praenomine vulgari Eugene (anno 1891 natus; mortuus anno 1967) fuit photographus. Novae Aureliae habitavit ibidemque laboravit. Partim Novae Aureliae educatus est sed partim Insula Grandi(en) ubi mater magistra scholarum meruit. Anno 1914 Amatam Bienvenu in matrimonium duxit. Photographus effigierum meruit iuxta societates C. Bennette Moore Studio et Anthony H. Hitchler et interdum iussu societatum commercialium imagines ad divulgandum fecit, sed praecipue ob despectus "molles" architecturae antiquioris Neo-Aurelianensis celebrabatur. Alibi nunquam operam dedit, sed imagines eius Neo-Aurelianenses alibi nonnumquam exponebantur.
Florilegium imaginum architecturalium Novae Aureliae anno 1938 divulgari iussit, praefatione historici Stanley Clisby Arthur munitum; eodem anno aliquae imagines ab eo factae in libellis Pencil Points editae sunt.
Negativa photographica semper vitrea fecit. Collectio negativorum vitreorum plus quam quinque milia post mortem eius ad Collectum Novae Aureliae Historicum a nepote Ioël Jurgens et nepte Maria Ludovica La Noue data est.
Bibliographia
recensere- Necrologia in New Orleans Times-Picayune (11 Aprilis 1967)
- "A portfolio of 16 photographic studies by Eugene A. Delcroix of New Orleans and its environs" in Pencil Points (1938 no. 4) pp. 205–219
- Stanley Clisby Arthur, ed., Patios, stairways and iron-lace balconies of old New Orleans: a series of photographs by Eugene A. Delcroix. Novae Aureliae: Harmanson, 1938
- John H. Lawrence, "Eugene Delcroix, master of the soft-focus lens" in Historic New Orleans Collection Quarterly vol. 10 no. 3 (1992) p. 9
- John H. Lawrence, Jude Solomo et al., "Through a Lens Softly: The Photographs of Eugene Delcroix" in Historic New Orleans Collection Quarterly (1994 no. 12) p. 2 sqq.
Nexus externi
recensere- Collectus publici
- "Eugene A. Delcroix Photograph Collection" apud Louisiana Digital Library
- "Eugene A. Delcroix" apud Museum of Fine Arts, Houston
- "Eugene Delcroix" apud LACMA
- Varia
- "Eugene A. Delcroix, New Orleans Photographer" apud Mirror with a Memory
- "A Eugene A. Delcroix Photograph" apud Instagram
- Marie Mandin Delcroix (mater photographi) apud Find a grave