Eudorus vulgo Eudore Pirmez (natus die 14 Septembris 1830 Caroloregii, mortuus die 2 Martii 1890 Bruxellis) homo politicus Belgicus et iuris consultus fuit.

Eudore Pirmez

Anno 1851 advocatus et anno 1857 parlamentarius factus est. In curia autem, ut libertas cum idealismo servaretur, tam contra leges scholasticas liberalium (anno 1879) quam contra leges scholasticas catholicas (anno 1884) vocem opposuit. Saepe mediatorem se fecit inter sodales suos factionis liberalis et adversarios ultramontanismo faventes. Annis inter 1868 et 1870 munere ministri de rebus internis fungebatur praeside Gualterio Frère-Orban. Anno 1884 titulo ministri statalis coronatus est.

Etiam in oeconomicis rebus excellebat et anno 1887 patriam in sic dicto conventu monetario Latino repraesentavit: quam unionem monetariam Francia, Belgium, Italia et Helvetia anno 1865 inierant. Id fecit, quamvis ipse monetas stabilius ex auro definitas esse mallet. Bruxellis annis 1889 et 1890, cum congressus de servitudine interdicenda fieret, Congensium vicarius fuit.

Haec scripsit: manifestum de quaestionibus commercialibus internationalibus »La crise« (editio altera, Bruxellis 1884); »Des areines et du cens d'areine dans l'ancienne jurisprudence liégeoise« (Leodii 1880); »De l'unité des forces de gravitation et d'inertie« (Bruxellis 1881).

Iatrebeccae, Marcinelle et Châtelet viae stratae pro Pirmez nominatae sunt.

Bibliographia

recensere
  • Albert Nyssens: Eudore Pirmez, Polleunis & Ceuterick, Bruxellis 1893