Elisabetha Ioanna Westonia, usualiter tunc temporis Westonia nuncupata, anglice Elizabeth Jane Weston (nata anno 1581 et mortua anno 1612) erat poetria Latina Angla quae vixit in Bohemia. Edidit carmina sua poetica ipsa quod haud frequenter tunc temporis a femina factum est.

Westonia, poetria Latina Anglo-Bohemica.

Hoc opus poeticum cui titulus Parthenicôn Elisabethae Westoniae Virginis nobilissimae, Pragae, typis Pauli Sessii[1] editum est anno 1608 duobus voluminibus, continet varia genera poeseos, lyrica, idyllica, odas de se et odas quas mittebat prius Rudolpho II, Imperatori Romanorum.

Nata est in Chipping Norton, Oxfordshire in Anglia de patre Ioanne Wessonne (sic) cuius officium non liquet, et matre Ioanna Cowper. Eius patrinus erat famosus magus et alchemista Eduardus Kelley qui cum Ioanne Dee versabantur Pragae in aula imperatoris Rudolphi II.

Elisabeth Ioanna Weston callebat fluenter quinque linguas: Bohemicam, Anglicam, Theotiscam, Italicam et prae omnibus Latinam unicus sermo quo animam suam poetice exprimebat.

Anno 1603 iunxit matrimonio fatum suum Iurisconsulto Ioanni Leoni Bohemo quocum peperit septem liberos. Mortua est, ut tunc temporis erat condicio crudelis multarum feminarum, pariendo ultimum infantem anno 1612, vix 31 annos nata.

  1. Recens Donald Cheney et Brenda M. Hosington, collectionem eius carminum cum translatione Anglica anno 2000 apud University of Toronto Press ediderunt.

Nexus externi

recensere