Elias Viviani (natus Elia Viviani Insulae Cenensi 7 Februarii 1989) est professionalis birotarius Italicus viarum curriculorumque peritus, qui pro Deceuninck–Quick-Step UCI WorldTeam cursu certat.[1] Suam primam victoriam in Circuitu Grande cepit in Circuitu Italiae die 10 Maii 2015, cum stationem secundam in globali cursu brevi vinceret, Morenum Hofland et Andrean Greipel praeveniens.[2][3] Mense Augusto 2016, praemium aureum in certamine Omnio appellato in Olympiis aestivis 2016 accepit. Stationem quartam in Circuitu Franciae die 9 Iulii 2019 vicit, Alexandrum Kristoff, Caleb Ewan, Petrum Sagan praeveniens.

Viviani in summis certaminibus UEC Europaeis anno 2015.
Viviani in certamine Omnii in Olympiis aestivis 2016.

NotaeRecensere

  1. Torrego, José María (23 Decembris 2018). "El Deceuninck Quick Step busca no sucumbir del cetro mundial del ciclismo en 2019". La Guía del Ciclismo. Digipress Ibérica SL .
  2. "Elia Viviani wins stage 2; Michael Matthews takes lead at Giro". VeloNews. Competitor Group, Inc.. 10 Maii 2015 .
  3. "Giro d'Italia: Elia Viviani wins stage two as Michael Matthews takes lead". Sky Sports. 2015 Sky. 11 Maii 2015 .

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Elian Viviani spectant.