Elementum constitutivum est grex verborum quae in sententia valent et munere unius verbi funguntur. Elementa in arboribus syntacticis sunt sorores, id est inter se unum nodum parentem communicant. Structura elementorum est ergo sicut fractalis. Exempli gratia in arbore ad dexteram habemus 4 elementa constitutiva, omnia etiam minoribus elementis constitutivis: [Iohannes], [illam puellam], [vidit [illam puellam]], et [[Iohannes] [vidit [illam puellam]]].

Indicia elementorum

recensere

Sunt multae probationes, quibus videre possumus, an sit grex verborum elementum an non:

Substitutio

recensere

Quia elementum minimum est unum verbum, scilicet sequitur gregem verborum elementum esse, si grex verbo uno substitui possit. Elementa nominalia, sicut quaedam res una cum eius adiectivis et determinantibus? praenominibus substitui possunt:

Iohannes vidit [illam pulchram et altam puellam]1 et Marcus quoque vidit [eam]1

Quaestio

recensere

Scimus verbum et obiectum una esse elementum sicut praepositionem et eius obiectum. Hoc probare possumus quaestionem

1. Heri [[vidi Marcum] [in via]].
2. Quid fecisti heri?
1. *Vidi.
1. Vidi Marcum.
1. *Vidi Marcum in.
1. Vidi Marcum in via.

Experimenta

recensere

In annis sexagesimis Merrill Garrett cum collegis monstravit elementa constitutivoria momenti esse non tantum in arboribus syntacticis immo quoque in mentibus loquentum. Experimenta finxerunt, quibus sonum sonos imposuerunt in locos in sententiis proximos finibus gregum elementorum quamquam non ad fines ipsos:

  1. [In her hope of marrying]# An/na was impractical.
  2. [Harry's hope of marrying An/na]# was impractical.

Ambabus in sententiis / significat ubi est sonus impositus, # significat ubi sonum audierunt. Etiamsi in eodem loco (in media Anna) sonus impositus sit, auditus est ad finem gregum elementorum.

Bibliographia

recensere
  • Trask, R. L. 1992. "Constituent," in A Dictionary of Grammatical Terms in Linguistics, p. 57. Londinii: Routledge.

Nexus interni