Effectus Mozart
Effectus Mozart ad eorum refertur opinionem, qui auditionem compositionum Wolfgangi Amadei Mozart prodesse dicunt facultatibus cognitivis hominis. Quae appellatio, scilicet Anglica (Mozart effect), in commentatione anno 1993 edita primum apparuit. Dixerunt enim auctores modos Mozartianos ad figuras spatiales percipiendas statim, quamquam obiter tantum, conferre. Postea usus huius appellationis ad quamlibet functionem cognitivam musica Mozartiana audita auctam extentus est.[1] Praeterea sunt qui non solum musica Mozartiana sed etiam omni eruditione musica putent facultates cognitivas generales efferri et augeri.[2]
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
De primordiis effectus Mozart
recensereOrigo notionis trahi potest a commentatione anno 1993 divulgata, quae de vi musicae in spatialibus tractandis problematibus disserit.[3] Personae experimentales, postquam Mozartii sonatam binis clavilibus in re maiore (K 448) 10 minutas audierant, problemata in figuris spatialibus percipiendis posita melius expedierunt quam illi, qui taeniolam relaxationis audierant silentiove sederant. Quo exitu instigati complures investigatores naturam effectus Mozart penitus cognoscere volebant. Itaque annis proximis, quatenus effectus Mozart in variis gregibus experimentalibus, vel etiam in rattis vel vaccis, observari possit, investigatum est.[4]
Praeterea in ephemeridibus aliisque divulgandi instrumentis effectui Mozart magnum praeconium tribuebatur, ex quo tanta incitatio erat, ut (exempli gratia) Californiae civitas auscultationes musicae classicae decerneret in puerorum puellarumque mansionibus haberi. Etiam nonnullae mulieres praegnantes melodias Mozartianas fetibus audiendas praebebant.[5]
Vera an falsa?
recensereRauscher et consortes effectum Mozart in cincinnitate operum Mozartii ponunt, cuius exemplo sonatam binis clavilibus in re maiore esse putant. Annis 1990 effectus Mozart in novos deinde intellectus detortus est, sicut discendi et intellegendi facultates,[6] quibus additis notio principalis confusa esse videtur. Nam Rauscher cum sociis suis solum de spatialium figurarum perceptione eiusque auctu temporali loquitur, in populari autem interpretatione a diurnariis pervulgata gradus intellegentiae augeri commemoratur.
Etiam fontes effectus Mozart multiplicati sunt. Non solum modi Mozartii multum ad vires cognitivas conferre creduntur, sed sunt qui etiam Bachii et Schubertii musicae eandem vim attribuant.[7] Itaque aequum visum est putare effectum Mozart non prorsus ad Mozatium pertinere, sed potius ad musicam classicam,[8] quin etiam ad musicam in genere, vel quamlibet experientiam novam. Magna profecto de effectu Mozart inter investigatores dissensio est, nam alii pro nihilo ducunt,[9] alii autem effectum Mozart in curandis reppererunt.[10]
Notae
recensere- ↑ Ivanov & Geake 2003: 405.
- ↑ Bowman et al. 2007: 127.
- ↑ Rauscher et al. 1993; cf. 1995.
- ↑ Bangerter & Heath 2004: 609, 611; Lee 2007; Swaab 2017: cap.XIII.3.
- ↑ Bangerter & Heath 2004: 614–616.
- ↑ Jausovec et al. 2006; Bowman et al. 2007.
- ↑ Ivanov & Geake 2003: 409.
- ↑ Nantais & Schellenberg 1999: 370–373.
- ↑ Sicut Steele et al. 1999a,b.
- ↑ Sicut Dastgheib et al. 2014.
Bibliographia
recensere- Bangerter, A. & Heath, C. (2004) The Mozart effect: Tracking the evolution of a scientific legend. British Journal of Social Psychology 43 (4): 605–623.
- Bowman, B. J.; Punyanut-Carter, N.; Cheah, T. Y.; Watson, W. J.; Rubin, R. B. (2007) Does Listening to Mozart Affect Listening Ability?. The International Journal of Listening 21 (2): 124–139.
- Dastgheib, S.S.; Layegh, P.; Sadeghi, R.; Foroughipur, M.; Shoeibi, A.; Gorji, A. (2014) The effects of Mozart's music on interictal activity in epileptic patients: systematic review and meta-analysis of the literature. Current neurology and neuroscience reports 14 (1): 420.
- Ivanov, V. K. & Geake, J. G. (2003) The Mozart Effect and primary school children. Psychology of Music 31 (4): 405–413.
- Jausovec, N. & Habe, K. (2005) The influence of Mozart's sonata K. 448 on brain activity during the performance of spatial rotation and numerical tasks. Brain Topology 17 (4): 207-218.
- Jausovec, N.; Jausovec, K.; Gerlic, I. (2006) The influence of Mozart’s music on brain activity in the process of learning. Clinical Neurophysiology 117 (12): 2703–2714.
- Lee, Rebecca (2007) The Moozart Effect, abc NEWS, 25 Maii.
- Nantais, K. M. & Schellenberg, E. G. (1999) The Mozart Effect: An Artifact of Preference. Psychological Science 10 (4): 370–373.
- Rauscher, F. H.; Shaw, G. L.; Ky, K. N. (1993) Music and spatial task performance. Nature 365 (14): 611.
- Rauscher, F. H.; Shaw, G. L.; Ky, K. N. (1995) Listening to Mozart enhances spatial-temporal reasoning: towards a neurophysiological basis. Neuroscience Letters 185 (1): 44–47.
- Steele, K. M.; Bass, K. E.; Crook, M. D. (1999a) The Mystery of the Mozart Effect: Failure to Replicate. Psychological Science 10 (4): 366–369.
- Steele, K. M.; Bella, S. D.; Peretz, I.; Dunlop, T.; Dawe, L. A.; Humphrey, G. K.; Shannon, R. A.; Kirby, J. L.; Olmstead, C. G. (1999b) Prelude or requiem for the 'Mozart effect'? Nature 400 (6747): 827–828.
- Swaab, Dick (2017) Unser kreatives Gehirn: Wie wir leben, lernen und arbeiten. Droemer.
- Thompson, W. F., Schellenberg, E. G.; Husain, G. (2001) Arousal, mood, and the Mozart effect. Psychological Science 12 (3): 248–251.
- Vollstedt, Tobias (2014) Tiefenhermeneutische Analyse des ersten Satzes der Sonate für zwei Klaviere in D-Dur (KV 448/375a) von Mozart: Eine musikpsychoanalytische Studie zum sogenannten Mozarteffekt. Psychosozial-Verlag.