Taprobane Tamulensis (Tamulice: தமிழ் ஈழம், Tamiḻ Īḻam) est nomen a Tamulis qui insulam Taprobanam borealem incolunt datum nationi liberae Taprobanensi quam affectant. Īlaṅkai (இலங்கை) et Īḻam (ஈழம்) nomina Tamulensia sunt duo pro tota insula.

Fines in Sri Lanca a Liberationi Tigribus adsumptae quam partes Eelam Tamilensis, et status in Decembri 2005: terrae rubrae sub Liberationi Tigrum; flammearum partes sub Liberationi Tigrum, partes sub gubernatione Sri Lanca; flavae adsumptae, at non rectae.

Saeculo XXI ineunte Tamiḻ Īḻam sicut natio libera Tamulis ipsis visum est. Collegium, quod appellatur Tigres Taprobanae Tamilensis Liberandi (LTTE), fere dimidium administravit terrae eius, quam Tamiḻ Īḻam attribuendam Tamuli putaverunt. Includi enim voluerunt Kilinochchi Mullaiththeevuque regiones, partibus Mannar, Batticaloa, Vavuniya, Trincomalee, Amparai regionum accedentibus.

Pars Taprobanae ad boream spectans quasi res publica sui iuris fuit. Habuit iudicium supremum, vigiles, exercitum, classem, classem aeriam, consilium secretum, etiam aerarium, quae institutiones tamen Taprobanae magistratibus non agnitae sunt.

Nexus externi recensere

 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

De hac pagina

  Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.