Eduardus Richard
Eduardus Richard (natus ad Stratam Mauricii (vulgo Ystradmeurig) in pago Ceretico anno 1714, mortuus 28 Februarii 1777) fuit praeceptor et poeta Cambro-Britannicus fuit. Linguis Graeca et Latina a fratre, Abraham, imbutus, postea Scholae Grammaticae Reginae Elizabethae, Mariduni, et sub aegidem presbyteri cuiusdam nomine Pugh eruditus est. Scholam celebrem Stratae Mauricii anno 1734 sive 1735 condidit. Poesias complures Cambro-Brittonicas titulis saepe Latinis praemissis composuit. Anno 1777 mortuus atque in ecclesia Sancti Michaelis Lledrodis (Cereticensis comitatus) sepultus est. Monumentum haec verba exhibens, versibus Sapphicis composita, ibi conspici potest:
- Hic iacet vates sacer ille, doctus
- Litteras Graecas neque non Latinas,
- Doctus et fastos Gwaliae, Lledrodis
- Grandis alumnus.
- Hic iacet vates sacer ille, doctus
Iuventutis linguis antiquis formandae opus a successore, Iohanne Williams, prolongatum est. Inter Richardi discipulos Iohannes Evans, cognomine poetico Ieuan Brydydd Hir, nominandus est. Opera Eduardi Richardi annos 1803, 1811, 1813, 1851, 1856, et 1916 impressa sunt.
Bibliographia
recensere- "Richard, Edward" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
- Saunders Lewis, A School of Welsh Augustans. 1924; Bathoniae, 1969
- D. G. Osborne-Jones, Edward Richard of Ystrad Meurig. Mariduni, 1934
- Y Bywgraffiadur Cymreig hyd 1940. Londinii, 1953
- T. I. Ellis, Crwydro Ceredigion. Llandybie, 1953
- D. Gwenallt Jones, Blodeugerdd o'r Ddeunawfed Ganrif: Detholiad o Farddoniaeth Glasurol y Ganrif. Cardiffae, 1965
- Owain W. Jones, "The Mountain Clergyman: His Education and Training" in O. W. Jones, W. Walker, edd., Links with the Past: Swansea & Brecon Historical Essays (Llandybie, 1974)