Aperire sectionem principem
Eparchiae Ecclesiae orthodoxae Bulgariae in Bulgaria

Ecclesia orthodoxa Bulgariae (Bulgarice: Българска православна църква) est ecclesia autocephala Ecclesiarum Orthodoxarum. Anno 927 autocephalia Ecclesiae orthodoxae Bulgariae a Patriarchatu Constantinopolitano approbata est.

Ecclesia orthodoxa Bulgariae anno 2006 circiter 85 % incolarum Bulgariae (qui sunt fere 8 000 000) complectebatur, praeterea 1 500 000 ad 2 000 000 fidelium super paeninsulam Balcanicam, Europam et totum orbem terrarum dispersorum. Ecclesia a Sacra Synodo[1] gubernatur, cui Patriarcha praeest. Praeses Sacrae Synodi, Metropolita Serdicensis et Patriarcha Bulgariae est ab die 24 Februarii anno 2013 Sua Sanctitas Neophytus.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!