Duodecim passuum programma
Duodecim passuum programma est processus addictos ad convalescendum ducens. Ab alcoholicis anonymis (AA)[1] primo propositum est.
Duodecim passus
recensere- De impotentia contra alcoholem et de intractabilitate nostrarum vitarum fassi sumus.
- Credidimus solum potentiam nostri maiorem nobis mentem sanam reddere posse.
- Statuimus, ut voluntates vitasque nostras ad curam Dei transfereremus, sicut quisque Illum intelligit.
- De nobis ipsis scrutationem moralem intrepidam perquirentemque fecimus.
- Deo, nobis ipsis, et alio homini de natura exacta malorum nostrorum fassi sumus.
- Omnino parati facti sumus, ut Deus omnia haec mala vitas nostras impedientia tolleret.
- Ab eo humiliter petivimus, ut nostras imperfectiones tolleret.
- Indicem fecimus omnium hominum, quibus nocueramus, et illis omnibus damnum restituere voluimus.
- Talibus hominibus directe restituimus, ubicumque potuimus, nisi eos aut alios ita faciendo afflictaveremus.
- In scrutationem moralem faciendo perseverabamus et, ubi erraveramus, prompte id concedebamus.
- Dum oratione et meditatione studebamus, nostram contagionem conscientem Dei (sicut quisque Illum intelligit) meliorare, solum voluntatem Eius pro nobis intellegere et potentiam hanc voluntatem efficere petebamus.
- Spiritualiter experrecti propter hos passus, tentabamus alcoholicis hos nuntios portare et ea principia ad omnes res nostras adhibere.[2]
Programmata duodecim passuum adhibent hae societates
recensere- Alcoholici anonymi
- Aleatores anonymi
- Narcotica anonyma
- Nimium comedientes anonymi
- Sexui addicti anonymi
- Sexui amorique addicti anonymi
Notae
recensere- ↑ VandenBos, Gary R. (2007). APA dictionary of psychology (1st ed.). Washington, DC: American Psychological Association. ISBN 1-59147-380-2
- ↑ Pagina interretialis alcoholicorum anonymorum (pdf), visa 12 aprilis 2015 (Anglice))