Dualis (grammatica)

(Redirectum de Dualis)

Dualis est categoria grammatica pertinens ad numeros grammaticos.

Duae feles: Graece αἰλούρω, Sanscritice mārjārau, numeri dualis. Tres autem sunt αἴλουροι vel mārjārās, numeri pluralis.

Cum singularis ad unam solam rem nominandam adhibeatur et pluralis ad multitudinem, numerus dualis indicat sive rerum sive animalium dualitatem. [1] In linguis indoeuropaeis hic numerus, ut videtur, initio non plane aberat, sed tempore magis magisque minutus, dum solum singularis et pluralis adhuc in usu sunt. Nomina et verba numerum dualem habuerunt. Iam in lingua graeca antiqua raro eo utebantur. Lingua latina dualem non iam cognoscit, nisi in verbis "ambo", "duo", "viginti" et "freni" quorum formae vestigia sunt antiquissimi numeri dualis. Lingua sanscritica autem duali numero semper et saepe utitur.

In America Septentrionali, aliquae linguae Escimaicae numerum dualem habent; formae "collectivae" aliarum linguarum americanarum possunt esse vestigia priscarum formarum dualium.[2]

Sunt etiam linguae quae numerum trialem habent, rarae autem.

  1. Wilhelm Schmidt in sua Geschichte der deutschen Sprache (ISBN 3-7776-0501-8) imitans Einzahl pro Singular et Mehrzahl pro Plural numerum dualem vocabulo Paar-Zahl reddidit, haud inepte.
  2. Mithun p. 93

Bibliographia

recensere
  • Bernard Comrie, ed. The World's Major Languages. Oxonii: Oxford University Press, 1987.
  • Bejamin W. Fortson IV, Indo-European Language and Culture. Malden: Wiley-Blackwell, 2010.
  • Marianne Mithun. The Languages of Native North America. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 1999.
 
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!