Edrisius

geographus
(Redirectum de Dreses)
Wikidata Edrisius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1111, 1099, 1100; Mazaria, Ceuta under Muslim rule, Septa
Obitus: 1166, 1175, 1166, 1165; Sicilia insula
Patria: Almoravides

Officium

Munus: cartographus, geographus, Aegyptologus, Rerum gestarum scriptor, botanista, scriptor, traveler

Consociatio

Religio: Islamus

Edrisius[1] seu Dreses,[2] Arabice محمد الإدريسي Muḥammad al-Idrīsī fuit geographus qui Arabice scripsit. Panormi in aula regis Rogerii II Siciliae floruit, ubi anno 1154 opus praecipuum, Latine De geographia universali appellatum, componere incepit.

Mappa mundi quae manuscriptis aliquibus De geographia universali praeponitur. MS BNF Ar. 2221 (annis 1250/1325) f. 3v-4r. Septentrio ima imagine videtur

Fontes fidei digni de Edrisii nativitate perpauca, de obitu nihil referunt. Vita brevissima in opere biographico medio saeculo XIV ab Al-Ṣafadī(en) scripto legere possumus non sub nomine Edrisii ipsius sed proavorum: avo Idrīs ibn Yaḥya al-ʿAlī e regno suo Malacitano in Hispania, cui anno 1042 succederat, expulso, omnem familiam Hammudidarum in alias regiones fugisse, e qua filius Muḥammad ibn ʿAbd Allāh in Siciliam profugum in amicitiam receptus erit a Rogerio (primo huius nominis) qui eis annis Siciliam conquisiverat. Filium refugae, nomine Muḥammad ibn Muḥammad al-Idrīsī, i.e. Edrisium nostrum, in aula regis Rogerii II, filii conquisitoris, vixisse atque iussu regis opus magnum geographicum composuissse.[3] Quae res cum aliis variatim traditis satis consonant. Ibn Khaldunus enim, rerum gestarum scriptor saeculi XIV exeuntis, Edrisium in Sicilia apud Rogerium II habitavisse confirmat quia parentes Hammudidae dominium Malacitanum perdiderant.[4] Leo Africanus, qui vitas Arabum illustrium Latine saeculo XV conscripsit, inter multa vel erronea vel incredibilia Edrisium Mazariae in urbe Siciliae orientalis natum esse dicit, id quod verisimile est.[5]

Insula Sicilia. Bibliotheca Nationalis Francica Lutetiae: MS. Ar. 2221 (1250/1325) f. 203v-204r. Septentrio ima imagine videtur

Ibn Sa’īd al-Maġribī(en), qui de Africa septentrionali medio saeculo XIII scripsit, Edrisium insignem peregrinatorem fuisse tradit,[6] id quod verum esse potest, quamquam ipse in praefatione De geographia universali rarissime de rebus a se visis, fere semper de relationibus nautarum, mercatorum, peregrinatorum a se iussu regis collatis refert.

Opera recensere

Fontes de vita Edrisii recensere

Notae recensere

  1. Vide titulum editionis Ioannis Melchioris Hartmann, Edrisii Africa (Gottingae, 1796)
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Al-Ṣafadī(en), Al-wāfi bi-l-wafāyāt(ar) (textus Arabicus); Amara et Nef (2001) p. 122
  4. Ibn Khaldunus, Muqaddima p. 97 versionis V. Monteil (1997)
  5. Leo Africanus, De viris quibusdam illustribus apud Arabes (textus Latinus manu scriptus); Oman (1970) p. 232
  6. Oman (1970) pp. 227-228
  7. Oman (1970) p. 226

Bibliographia recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam De geographia universali#Bibliographia.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Edrisium spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon