Drawn and Quarterly sunt Canadiani librorum pictographicorum editiones, quorum editor est Christophorus Oliveros,[1] et sedes sua est Mons Regius Quebeciensis. Principale editionum suarum opus est libri pictographici, contraculturales, vel alternativi. Drawn and Quarterly etiam erat titulus anthologiae trimestrialis principis? per decennium 1990.

Nomen editionis? est adnominatio ex pingendo (Anglice: drawing), trimestriali (Anglice: quarterly), et consuetudine suspendendi, distractandi, et dirimendi (Anglice: hanging, drawing, and quartering).

Nunc eae sunt inlustrissimae et famosissimae editiones librorum pictographicorum in Canada, quae edant multos celebratos genios?: Chester Brown, Robertus Crumb (de recente), Guy Delisle, Julia Doucet, Kevin Huizenga, Iosephus Matt, Iosephus Sacco, Seth, et Hadrianus Tomine. Catalogus quamquam minor multo quam similis editionum Americanarum Fantagraphics, de Drawn & Quarterly fama bona in communitate nubeculatorum est[2] et anthologiae eius compluria Praemia Harvey receperunt.[3]

Tituli editi

recensere

Showcase

recensere

Quotannis Drawn and Quarterly edat? Showcase, periodicum operum conlectorum, quod multum famae ad auctores minores fert. Periodicum, nonaginta et sex paginarum et tres minusquam auctores per libellum continet.

  1. 2003 : Kevin Huizenga, Nicolas Robel
  2. 2004 : Jeffrey Brown, Pentti Otsamo, Erik De Graaf
  3. 2005 : Genevieve Elverum, Sammy Harkham, Matt Broersma
  4. 2006 : Dan Zettwoch, Gabrielle Bell, Martin Cendreda

Libraria

recensere

Anno 2007 in autumno, Drawn and Quarterly instituit librariam vendendo libros pictographicos in Fine Millis Passuum (“Mile End”) regione Montis Regalis. Frames Per Second Magazine: Drawn & Quarterly Bookstore apud www.fpsmagazine.com

Nexus externi

recensere
 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!