Dorsum montis,[1] vel crista glacialis,[2] est stratum geologicum quod fit in imo fluminis intra liquens glaciarium fluentis, cum solum flumine provectum in canali et ostio subsedit. Flumine in mare influente fieri potest, ut in ostio sub aqua ex solo accumuletur delta aut in siccis sandur. In tabulis geographicis dorsum montis simile est fluminum corpori formam ligulae glacialis referenti.

Descriptio dorsi montis. Inde a medio aevo in septentrionalibus partibus Europae viis praedita sunt.
Nonnumquam via dorso montis superstrata est. Via dorsalis in Punkaharju (Finnia)

In morenis fundi apparere solet et ex luto, harena ac rudere constat. Dimensiones variae sunt, quae centena metra amplitudinis et centena chiliometra longitudinis attingere possunt.

Cristae glaciales relate ad alios congestūs glaciales et fluvioglaciales. 1) Basis, 2) Stratum tillitĭcum, 3) Pagostrōma[3] recedens, 4) Crista glacialis, 5) Collis drumlinus[4], 6) Morēna terminālis[5], 7) Planities exposita post lacum aquae e liquefactione, 8) Kame, 9) Cortīna[6].
  1. Curtius Rufus Hist. 3.4.12.
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Cf. Neograec. στρώμα πάγου.
  4. Confer indices vocabulorum geographicorum a Leone Latino excerptorum partem tertiam hic.
  5. Confer indices vocabulorum geographicorum a Leone Latino excerptorum partem tertiam hic
  6. Confer indices vocabulorum geographicorum a Leone Latino excerptorum partem tertiam hic

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad dorsum montis spectant.