Donum Pellianum[1][2] est stipendium scholasticum quod Gubernatio Civitatum Foederatarum scholasticis praebet. Stipendia, per institutiones appositas administrata, solum scholasticis pecuniae pro impensis educationis egentibus conceduntur, qui autem primum gradum baccalaureum non iam meruerunt, vel in quibusdam rationibus academicis post baccalaureatum matriculaverunt.[3][4] Hoc donum e Claiborne Pell, Senatore Rhodensis Insulae Factionis Democraticae, appellatur. Programma donorum Pellianorum, per Actum Educationis Altioris 1965 constitutum, a Ministerio Educationis Civitatum Foederatarum administratur.

Claiborne Pell, Senator Rhodensis Insulae.

Nexus interni

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere