Donatus Faesulensis (natus c. 800 - mortuus 876) fuit poeta Hibernicus Latine scribens. Secundum "Vitas Patrum" apud bibliothecam Florentianam, Donatus e familia nobili in Hibernia ortus, anno 816 Romam iter fecit ut supulchra apostolorum visitaret. Inde regrediens a providentia, ut ferunt, divina ad civitatem Faesulas ductus est ubi cives quosdam invenit circum altaria precantes ut ad urbem a malis et temporalibus et spiritualibus liberandam episcopus sibi daretur. Donatum ipsum elegerunt et anno 829 episcopatui ordinatum in sedem Faesulensem elevaverunt.

Wikidata Donatus Faesulensis
Res apud Vicidata repertae:
Donatus Faesulensis: imago
Donatus Faesulensis: imago
Nativitas: 8. saeculum; Hibernia
Obitus: 876; Faesulae
Patria: Hibernia

Memoria

Sepultura: Tuscia
sanctus (feriae die 22 Octobris)

Doctor artis compositionis metricae celeber fuit et in "Vita" carmina eius brevia variatim sparsa inveniuntur, inter quae notissimum est carmen duodecim versorum in quo patriam Hiberniam, fecunditatem agros eius et cives gratos laudat.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Dizionario biografico degli Italiani