Domus isatidis Arnstadiensis

Domus isatidis (Theodisce: Waidhaus) ultima multarum similium exstat Arnstadii, in via An der Weiße nr 3. Originalis status conservabatur. Hanc domum circa quinquies decem negotiatores isatidis habuerunt periodo inter annos 1499 et 1629.

Domus isatidis Arnstadiensis

DescriptioRecensere

Constructio ante annum 1566 confecta est. Domus duorum tabulatorum in superficie rectangulari (19x10m) cella caret. Parietes exteriores glebis calcis sunt. Fenestrae aediculis insunt, quarum margines lapide arenaceo factae sunt. Tamen duae postea confectae marginem ligneam exhibent. Pars interior omnis divisa est in duo tabulata. Tigna amborum tabulatorum magis solida fecerunt columnis fulcientibus.

Domui tectum sellae simile est, sub quo duae in altum sparsae cellae subtegulaneae sunt

Functio hodiernaRecensere

Decennia duo domus institoribus Zehrt servit, qui fabricant caminos et laterculos marmoratos.

FonsRecensere

Domus praescriptio