Domus Creutznacher (Theodisce Creutznacher-Haus) est monumentum architectonicum generis Renati? in meridie fori medii Ysenacensis iuxta Ecclesiam Sancti Georgii.

Prospectus a septentrione

HistoriaRecensere

Conradus Creutznacher, locuples mercator, istud aedificium annis ab 1507 ad 1549 construi iussit. Porta ad forum anni 1559 ianuas priscas substituit. Domus erat et repositorium et taberna et habitaculum. Quoad genus architectonicum aequat et Domum Lutheri et demarchium antiquum.

Circa annum 1600 dux Ioannes Ernestus (Sachsen-Eisenach) aedes acquisivit, ut in complexum castelli residentialis? insererentur. Quae partem meridianam fori, quod tunc Forum feriae quartae nuncupabatur, compleverunt. Cum sedes ducalis anno 1742 partim destrueretur domus residentialis? mansit. Serviebat post fisco iustitiaeque grandis ducatus Sachsen-Weimar-Eisenach respective? Civitatis Thuringiae. Usui administratorio pluries mutationes fiebant.

Opera craticia tabulati superioris anno 1885 rursus detecta sunt. Consilia annis 1930 capta, ut Bibliotheca Caroli Alexandri hic tecta servaretur, perdebantur. Altero pancosmico bello aedificium hoc, ut plurima circa forum medium sita, damna multa tulit. Tempore rei publicae democraticae Germanicae graphia officii de commeatu publico inerant.

RestaurationesRecensere

Annis ab 2002 ad 2005 aedes renovatae sunt statu originali refecto. Ianuario mense 2004 propter lacunaria quaedam iniussu ablata renovationes stiterunt. Expositionem de Luthero, cum Domus Lutheri finitima sanabatur, hic temporaliter (usque annum 2015) collocabant.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Domum Creutznach spectant.
  Lege Οἰκία Κρόϊτσναχερ ("Domus Creutznacher") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam