"Domine, quo vadis?" est locutio (Graece Κύριε, ποῦ ὑπάγεις;) quod in evangelio Ioannis (13.36) et postea in evangelio Petri ex apocryphis Novi Testamenti commemoratur.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Vide etiam paginam fere homonymam: Domine, quo vadis? (Carracci).
Ecclesia "Quo Vadis" apud Viam Appiam

In hac narratione Petrus apostolus milites principis Neronis ex urbe Romā fugiens ad Viam Appiam Iesum Christum vidisse dicitur. Dein Petrus dominum suum interrogavisse dicitur “Domine, quo vadis?” et Iesus ei respondisse traditur “(Quia relinqui populum meum,) Romam vado iterum crucifigi.” His verbis auditis Petrus ad Iesum haec dixit: “Domine, tecum veniam.” At Christus, postquam Petrus haec verba dixit, iterum in caelum ascendisse dicitur. Itaque Petrus Romam regressus est et in urbe a militibus Romanis comprehensus et paulo post ad crucem ductus est.

In hoc loco ad Viam Appiam, ubi Petrus Iesum Christum vidisse dicatur, hodie aedicula parva sita est.

De hoc occursu scriptor Polonius Henricus Sienkiewicz in quādam fabulā, nomine “Quo vadis”, narrat.

Nexus interni