Disputatio Usoris:Filiusdealiquo/Iahveh
Salve Filiusdealiquo! De redirectione a Iehova ad Iahveh maxime dubito, quod Iehova est transcriptio nominis Dei Latina per saecula usitata (praeter alias formas minus diffusas) - si etiam recta est quaestio diversa -, cum Iahveh sit una e pluribus reconstructionibus (non ab omnibus aeque pronuntiata incertaque, an sit pronuntiationi originali similis).
Versio "ego sum qui sum" una est ex pluribus possibilibus.
De usu in liturgia Catholica Romana: Licet alii presbyteri Catholici (sive aliae communitates Catholicae) aliter Dei nomen exprimant, est regula "officialis", cuius mentio facta erat (DE USU LINGUARUM POPULARIUM IN LIBRIS LITURGIAE ROMANAE EDENDIS) quamque delevesti - errore inductus, ut mihi videtur.--Utilo (disputatio) 23:05, 12 Februarii 2013 (UTC)
- Pro tempore contributionem paginarum reverti quia male facta est: veterem paginam apud Iehovah rursus reperitis. Ob eandem rationem, et quia difficile mihi est hoc tempore conventum tenere, paginam hybridam/novam ad spatium usoris Filiusdealiquo movi sine emendationibus. Nisi omnibus constat titulos duos contribuendos, novam paginam "Iahveh" ex opere Filiusdealiquo fortasse extrahere possumus. OK? Andrew Dalby (disputatio) 13:47, 13 Februarii 2013 (UTC)