Georgius, Lydiae in Syria circiter annum ducentesimum septimum natus, Nicomediae martyrio coronatus est anno Domini trecentesimo tertio. Incertum est vel probabiliter fictum quod, ut Imperii Romani miles, sit ad expeditionem missus in Persiam, unde in Syria domicilium habuerit; vel ibi contra draconem quendam luctaverit; postea Britanniam a Diocletiano missus sit; vel Hiberniae transito mari e navi egressus sit Portae Sistuntiorum; vel illinc Iosephi ab Arimathaea tumulum adierit. Luctatio tamen illa contra draconem, quae in victoriam de humanis vitiis aliquando accipi potest, licet commenticia videatur, multum adiuvit ut Georgii cultus ubique divulgaretur. Ad ecclesiam quandam Diospoli in Palaestina, quae in eius honorem exstructa erat, iam a saeculo quarto multi convertuntur peregrinatores.

Revertere ad "Martyres".