Disputatio Categoriae:Dialecti Italiae

Latest comment: abhinc 13 annos by Andrew Dalby

Puto meliorem esse dictionem "dialecti Italicae". --MARCVS 12:07, 17 Martii 2009 (UTC)Reply

Quae appellantur dialecti Italiae, nisi sermoni Florentino simillimae sint, re vera linguae aliae sunt, nec dialecti linguae saepius Italianae nuncupatae; qua de causa, etiam si velis linguam Italianam sermonem hodiernum Rei Publicae Italicae sollemnem vocare, non oportet dicas "dialecti Italianae". De linguis enim illi dissimilibus agitur Italiae, quae statu officiali plerumque carent; quod ad linguisticam pertinet, haud minus linguae sunt quam illa. Possunt etiam dialecti Italicae hodiernae appellari, nisi linguas eas vocare velis (re vera ipsae dialectos habent); non video tamen cur Italianae (nomine adiectivo utendo, quod in operibus scriptorum Latinorum, qui multa de Italia dixerunt, non exstat) appellentur. MARCVS 23:47, 7 Octobris 2011 (UTC)Reply

De motu proposito ad "Dialecti Italicae" abnuo ego, quia linguae "Italicae", hoc nomine in multis linguis recognitae, sunt linguae (sub)familiae Indoeuropaeae: id familia comprehendit linguas Umbriam, Oscam, etc., una cum Latinam. Ab eis sermones hic comprehensae valde differunt. Andrew Dalby (disputatio) 08:37, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply

Licet, sed ego nuperrime dictionem dialecti Italicae hodiernae quodam modo potius suggessi, ad vocabulum "Italianae", quantum potest fieri, vitandum. MARCVS 08:45, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply

Adhuc nescio qui sermones hic comprehendendi sint, qui excludendi. Exstat talis categoria in aliis Wikipediis? Nexus intervici absunt.
An est classificatio historica (i.e. descendentes unius protolinguae)? Anne geographica (i.e. dialecti unius regionis vel civitatis)? Andrew Dalby (disputatio) 08:53, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply

Vide hoc: http://it.wikipedia.org/wiki/Dialetti_italiani . Tale aliquid quaeris? MARCVS 09:00, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply

A, optime. Si talis sit, est categoria geographica. Igitur, quia inter dialectos et linguas discriminatio difficile est (vel impossibile), hanc categoriam in Categoria:Linguae Italiae mergendam esse suadeo. Andrew Dalby (disputatio) 09:14, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply

Haec est categoria: http://it.wikipedia.org/wiki/Categoria:Dialetti_della_lingua_italiana . MARCVS 09:09, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply

Ea res omnino differt. Nescio an re vera possumus definire "dialectos linguae Italianae", sed, si possumus, nomen utile erit "Categoria:Dialecti linguae Italianae". Andrew Dalby (disputatio) 09:14, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply

Censeo eas tales non esse, nisi nonnullos sermones Italiae centralis; alioquin dissimiles linguae sunt, non dialecti linguae Italianae. Quid de dictione dialecti Italiae hodiernae? MARCVS 09:23, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply

Vide, quaeso, principium huius libri: http://books.google.com.ph/books?id=z1f5fIrtw58C&pg=PA1&lpg=PA1&dq=%22are+not+dialects+of+italian%22&source=bl&ots=9LWHp6JRMf&sig=xV9gKB342t1G8SmU3LgfX0e0G_g&hl=tl&ei=XBeQTpG6GYWuiQe6g7nkDQ&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=1&ved=0CBcQ6AEwADgK#v=onepage&q=%22are%20not%20dialects%20of%20italian%22&f=false . MARCVS 09:30, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply

Ita, et tibi et auctori huius libri consentio. Praefero "dialecti Italiae" (sine "hodiernae"): erit simplicior. Quid dicis, mi Marce? Andrew Dalby (disputatio) 09:31, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply

Licet! MARCVS 09:32, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply

Optime! Postulabo apud UVbot motum categoriae, quia nobis humanis impossibile est ... Andrew Dalby (disputatio) 10:42, 8 Octobris 2011 (UTC)Reply
Revertere ad "Dialecti Italiae".