Disputatio:Willelmus Tyrensis

Latest comment: abhinc 12 annos by Adam Episcopus

In articulo Willelmus adhibitur, lectione Huygensiana secuta. Titulus vero Guillelmus - graphia posterior - recenter mutatus est. Causam scire necesse puto. --Enzian44 (disputatio) 23:06, 21 Iunii 2012 (UTC)Reply

Recte dicis, et ob eandem rationem, quando paginam creavi, orthographia "W-" usus sum. Mutavi quia (a) multi orthographia "Gu-" utuntur, e.g. Migne; (b) "Gu-" est orthographia saepissime adhibita pro Guillelmis mediaevalibus apud nos Vicipaedianos, igitur facilius ad reperiendum. Rem minimae curae esse censeo quia scriptores mediaevales orthographias varias acceperunt; ita, si rursus removeas, a bello abstineo!
Veniam da ob paginam sine explicatione motam. Hoc tempore "browser" meum rationes de paginis motis inserere non permittit. Andrew Dalby (disputatio) 09:24, 22 Iunii 2012 (UTC)Reply
Questionem posui quia reges Siciliae e stirpe Normannorum nomine Willelmi, primus videlicet, secundus et tertius, in chartis authenticis semper istam formam Willelmus (saepe W in forma abbreviata intitulationis, in datatione Willelmi) observant. --Enzian44 (disputatio) 15:26, 22 Iunii 2012 (UTC) Schedae vero istorum regum desunt.Reply
Eandem quaestionem postulaturus eram. Praesertim notandum est auctorem ipsum orthographia "Willelmus" uti (vide exempli gratia historiam Concilii Lateranensis Tertii in libro XXI, capitulo XXVI). Adam Episcopus (disputatio) 10:32, 5 Iulii 2012 (UTC)Reply
Ambobus ita censentibus, removeo. Andrew Dalby (disputatio)
Revertere ad "Willelmus Tyrensis".