Disputatio:Vicus Italiae

Latest comment: abhinc 13 annos by Andrew Dalby in topic Fractio?

Fractio?

recensere

Haec disputatio de disputatione Categoriae:Fractiones in Provincia Rodigina mota est.

Quid significat hoc verbum fractio ? Anglice fractio = 'a breaking'. Verbum Anglicum fraction Latine est pars, et Anglicum part sensu geographico = locus et regio. IacobusAmor 14:06, 26 Septembris 2011 (UTC)Reply

Categoria haec creavi quod categoriae similes creatae sunt: Categoria:Fractiones in Provincia Veneta, Categoria:Fractiones in Provincia Neapolitana, Categoria:Fractiones in Provincia Bariense... Nescio si nomen alienum Latinitatis sit. "Pars (oppidum)" res "pars vel fractio" scribit et in eam rem confidavi. --Achillus 14:53, 26 Septembris 2011 (UTC)Reply
Hoc verbum fractio ut videtur est inventum cuiusdam tironis. Praeterea, eis categoriis sunt pauciores quam quattuor commentarii; ergo delendae sunt, no? Ubi est noster Andreas? ;) IacobusAmor 16:52, 26 Septembris 2011 (UTC)Reply
Categoriae sunt 35. Tecum concordo "fractio" verbum Latine non liceat "partem oppidi" significare, nunc videtur ut verbum melius reperendum est. "Pars" verbum mihi etiam placet. Cui etiam? --Achillus 12:52, 27 Septembris 2011 (UTC)Reply
Ita, parvae sunt; licet formulam {{inops}} imponere si vis, Iacobe. Oportet autem potius de utilitate, de nomine, de structura categoriarum disputare. Ego quid sit "fractio Italiae" haud intellego. Pars regionis, aut pars oppidi? Partes oppidorum et communium fortasse "vici" nuncupandae sunt? Andrew Dalby (disputatio) 12:57, 27 Septembris 2011 (UTC)Reply
Haec frazione Italiae est vicus vel urbs quae municipium non est, sed magis in constitutione municipii alii nominata est. --Achillus 13:07, 27 Septembris 2011 (UTC)Reply
Nunc? Mutamus omnes fractiones Italiae in partes municipii? --Achillus 12:57, 4 Octobris 2011 (UTC)Reply
Fortasse significatio verbi Italici frazione significationis verbi Anglici neighborhood similis sit. Confer Georgetown, rem quae olim erat oppidum sui iuris, sed nunc est merum neighborhood intra urbem Vasingtoniam situm. Secundum Cassell's, verba Latina pro neighborhood sunt vicinia et vicinitas. IacobusAmor 13:29, 4 Octobris 2011 (UTC)Reply
Exempla do ut explicem. Mestria oppidum est frazione Venetiarum municipii. Nescio si Mestria possit vicinia Venetiarum municipii nuncupari. Orchanum oppidum et Pelosella oppidum sunt ambobus frazione municipii quod olim Orchanum nuncupatum est nunc Pelosella nuncupatur; numquam divisio fuit municipii, semper municipium unum et oppida duo. Municipia Italiae sunt nonnulla quae nomen habent at oppidum nominis eiusdem non est: Costermano municipium est; Castion, Marciaga, Albaré sunt frazione eius; Costermano oppidum non est: nescio si Castion, Marciaga et Albaré possint vicinia de Costermano nuncupari. --Achillus 10:22, 5 Octobris 2011 (UTC)Reply
Sed de verbo "vicus" quid dicis, Achille? Vicus potest esse et parvum oppidum in rure iacens, et parva regio urbis, sed sine statu municipali. Nonne eadem res est? "Vicus" est verbum quo usus sum in paginis quas de Anglia scripsi. Andrew Dalby (disputatio) 11:22, 5 Octobris 2011 (UTC)Reply
Mihi "vicus" verbum placet, Andreas; spero aliqua Categoria:Vici in provincia Xxx manifestatura esse de iure vicorum illorum. --Achillus 12:13, 5 Octobris 2011 (UTC)Reply
Ita, supercategoriam Categoria:Oppida et vici Angliae creavi ego. Adhuc perpaucas paginas de "conurbationibus" minoribus quam oppidis scripsi; subcategorias igitur de oppidis tantum feci, non iam de vicis. Andrew Dalby (disputatio) 12:31, 5 Octobris 2011 (UTC)Reply
Revertere ad "Vicus Italiae".