Aperire sectionem principem

Resveratrolis et thrombosisRecensere

Quia quaedam verba mihi in promptu non erant, sequendo aliarum linguarum exemplum, finxi verba resveratrolis et thrombosis. Si quis aptiora verba sive in interreti sive in aliquo libro invenerit, corrigat, quaeso scriptum meum.Urbanus Ferrarius (disputatio) 14:35, 14 Maii 2015 (UTC)

Thrombosis, verbum scientificum Graecolatinum, certe accipiendum est. De resveratrol fontem non habeo; cf. alcohol, cuius forma nominativa Latina sine ulla terminatione legitur, nom. "alcohol", gen. "alcoholis"; cf. ex alia parte cholesterolum, ubi fontes habemus declinationis secundae. Ad tempus resveratrolum scripsi, sed sine certitudine. An quis plura addere potest? Andrew Dalby (disputatio) 15:31, 14 Maii 2015 (UTC)
Revertere ad "Uva".