Disputatio:Unicornis
Latest comment: abhinc 16 annos by Neander in topic Fontes: Caesar
Fontes: Caesar
recensereDe fonte: "Gaius Iulius Caesar (ca.100-44 a.C.n.) "Commentarii de Bello Gallico" (58-51 a.C.n.) Lib.Ⅵ.§26."—Dubito Caesarem hic unicornem describere. Vide narrationem (praecipue litteras graves):
- Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus: ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur.
Fortasse hoc animal est alces vel "reindeer"? Certe, quamquam "unum cornu" habeat, non est noster unicornis! IacobusAmor 03:23, 19 Augusti 2008 (UTC)
- Recte dicis, Iacobe. Certe de tarandro hic agitur. Fortasse sub titulo "Mundus realis" afferri potest ubi alia quoque animalia memorantur, quibus unicornitatis descriptio compositionalis convenire videtur, licet nihil negotii habeat cum "vero" unicorni. Nescio quis quo de fonte hunc fontem sumpserit. Neque vero Herodotus in loco allato unicornem dicit. De numero formaque tacet. --Neander 18:42, 19 Augusti 2008 (UTC)