Disputatio:Ulviatium

(Redirectum de Disputatio:Ulviate)
Latest comment: abhinc 14 annos by Neander in topic Duae quaestiunculae

Duae quaestiunculae

recensere
  • Quo ex fonte sunt nominis formae "Ulviate" / "Ulbiate"?
  • Quo ex fonte etymologia (quae ad Olgiate, non Ulviate, pertinere videtur) sumpta est? Olla etymon incredibile mihi quidem videtur. --Neander 22:07, 28 Februarii 2010 (UTC)Reply
Velim, sodes, etiam has res respicias. Ea quam indicasti pagina videtur "Ulvium" aut "Ulbium" praebere ut fontem nominis Olgiate, non nominis "Ulviate". Haec etymologia perquam incerta et opinabilis videtur, ut apparet etiam in eo, quod sequitur: "Altri lo ritengono...". Equidem credo hanc alteram etymologiam multo credibiliorem esse, quamquam de "aucia" / "augia" dubito, nam olca (verbum antiquorum Gallorum) apud Französisches Etymologisches Wörterbuch (a Walther von Wartburg compositum) praebetur, quod vocabulum 'solum arabile' (vel sine dubio accuratius 'terra arativa cinta da fossati e siepi') ex permultis locis excerptum est. Nisi potes fontem aut libentius textum indicare, in quo "Ulviate" reperitur, suadeo, ut hoc lemma in Olgiate mutes, quod nomen Latine scriptum reperitur. --Neander 19:40, 2 Martii 2010 (UTC)Reply
Revertere ad "Ulviatium".