Disputatio:Tsetseni

Latest comment: abhinc 14 annos by Alexander Gerashchenko

In textibus Latinis nostri temporis "Tsetseni" vel "Tzetzeni" vocantur.

Tsetseni

"checheno, na: sust Tsetsenus, i m; Tsetsena, -ae f // adj tsetsenicus, a, um. (Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín, p. 213

"Incertum est an et quousque bellatores Tsetseni ab Ingussis in ultimo ictu adiuti sint - sunt testes qui affirmant incursatores solos Ingussos fuisse, quod tamen rerum in Caucaso factorum peritis non verisimile videtur." (EPHEMERIS: NUNTII SEPTIMANAE (20-26 IUNII))


"Bellatores Tsetseni ultimo die Saturni urbem capitalem Grozny ictu ceperant, per paucas horas sua in potestate tenebant, postea in montes fugam fecerunt." (EPHEMERIS: NUNTII HEBDOMADIS (22-28.08.2004))

"Cum anno 1994 a Russis invasi de libertate sui pugnarent, omni in orbe terrarum Tsetseni sicut heroes putabantur. Obsidione urbis capitalis eorum Grozny eodem anno tali cum virtute repugnaverunt, vix par exemplar in historia recenti inveneris. Nunc tamen, rebus scelestissimis contra cives inermes puerosque patratis, nemo sanus bellatoribus clandestinis Tsetsenis bonam fidem dabit. " (EPHEMERIS : HERI HEROES, NUNC SCELERATI)


Tzetzeni

"Rebelles Tzetzeni in tot greges divisi sunt, ut praesidente Kadyrov mortuo Russis difficillimum sit partem invenire, quacum consulant." ("Nuntii Latini", 14.5.2004: “Praesidens Tzetzeniae occisus”, redegit Tuomo Pekkanen)

--Alexander Gerascenco 15:12, 3 Martii 2010 (UTC)Reply

Revertere ad "Tsetseni".