Disputatio:Trump International Hotel and Tower (Sicagum)

Latest comment: abhinc 10 annos by Neander in topic De nomine paginae

De nomine paginae recensere

Nomen "officiale" huius aedificii est "Trump International Hotel and Tower", sed difficile et fastidiosum nobis erit talia nomina, longissima, officialissima et interdum protecta, Latine ad pedem litterarum vertere. Laetus enim sum quia apud Anglos vidi nomen usuale "Trump Tower" esse. Possumus, mea sententia, scribere "Turris Trump (Sicagum)". Quid dicunt alii? Andrew Dalby (disputatio) 18:22, 9 Februarii 2014 (UTC)Reply

Initium commentarii fortasse melius sic: Trump International Hotel and Tower, vulgo Turris Trumpiana, est. . . .
Vel: Trump International Hotel and Tower (Anglice), vulgo Turris Trumpiana, est. . . . IacobusAmor (disputatio) 18:37, 9 Februarii 2014 (UTC)Reply
Si recte memini, verba adiectiva sicut "Trumpianus" in titulis et lemmatibus fingere non nobis permisimus. Andrew Dalby (disputatio) 19:19, 9 Februarii 2014 (UTC)Reply
"Turris Trumpiana" sine fonte addito in titulo/lemmate vix potest admitti, sed ceteroquin "Trumpiana" adiectivum idoneum mihi videtur, quod in medium textum inseratur. Sed "vulgo" illud requirit, ut de dictione Latina vere usitata agatur, quod non verum est. Itaque partim Iacobum secutus commentationem retractavi, et quidem ad meum gustum. Si cui autem non placet, mutato, dummodo iustam causam statuat. Neander (disputatio) 21:33, 9 Februarii 2014 (UTC)Reply
Revertere ad "Trump International Hotel and Tower (Sicagum)".