Disputatio:Theoria chordarum

Latest comment: abhinc 17 annos by Rolandus in topic LATINITAS

Theoria chordarum fuit pagina mensis Iunii 2006.

LATINITAS

recensere

string

recensere

Fortasse quia sum gallicus, puto meliorem esse verbum "chorda" quam "filus" pro "string" in "string theory".

Incepi Lexicon Theoriae Chordarum, sed non certus sum de omnibus verbis ; si quis aliae proponat...

--S. Ray

Mihi placet lexicum tuum (sed nonne melius est suffixum -ize vel "-izo" vel "-isso" sed non "-iso" redere?)
Quod attinet ad nomen illius theoriae, non solum proposita sunt verba "fila" et "chordae" sed etiam (a Beluoso [1] [2]) "resticulae" et (a Stephano Berard) vox Graecanica "nemata."
Nescio quis optime proposuerit, sed nota bene verbum Anglicum quod est string non crassum funum sed tenuissimum filum indicare: vix est verbum Universi secretorum dignum, ita enim est mos hodiernus Physicistarum omnium fundimenta nominare. --Iustinus 17:48 mar 10, 2005 (UTC)

Ego sum brasilianus et "string theory" lusitane dicitur "teoria de cordas", ergo censeo meliorem esse "theoria chordarum" vocare. Violinus habet chordam, neque filum. Filus est id quod mulieres ad suendum utuntur. Saepe legimus in theoria chordarum litteratura quod sicut una violini chorda diversos sonos emittere potest ita una sola chorda multis modis vibrare potest, tunc multas particulas minimas imitare potest. Nomen "theoria filorum" mutandum est. Quid de hac sentis, benevole lector?

--Carolus Mafrius, 27 Aprilis 2005

Solum ad notam: Etiam "theoria aciarum" inveniri potest, sed nescio quid "acia" dicere vult. --Alex1011 19:00, 22 Decembris 2006 (UTC)Reply

hypothetica

recensere

Estne hypothetica necesse tenere in sententia prima? Post theoriam, redundantia est meo animo.--Ioshus Rocchio 04:15, 21 Martii 2006 (UTC)Reply

imagomundi

recensere

Sunt 34 mistakes on this aticle. Usor:81.202.207.56 hoc scripsit. --UV 23:23, 18 Septembris 2006 (UTC)Reply

Quaesumus, eos corrige, vel monstra.--Ioshus (disp) 21:05, 18 Septembris 2006 (UTC)Reply
Revertere ad "Theoria chordarum".