Disputatio:Tarzan

Latest comment: abhinc 17 annos by Ioshus Rocchio in topic Linguae

Nomen recensere

Cur 'Tarzo'? Latine licet uti nominibus quae in -an finiunt (ut, Titan, gen. Titanis) et haec mutatio in -o non Googlando apparet. --Mucius Tever 22:54, 13 Aprilis 2007 (UTC)Reply

Movi paginam. —Mucius Tever 12:47, 16 Aprilis 2007 (UTC)Reply
Bene, puto, fecisti. Nomen ad exemplum Titanis quam Platonis quem proposui melius latinizatur.--Irenaeus 12:51, 19 Aprilis 2007 (UTC)Reply

Linguae recensere

Tarzan multas linguas didicit. Sectio ut nunc legitur haud aequa est. --Mucius Tever 22:54, 13 Aprilis 2007 (UTC)Reply

Rescripsi sectionem. —Mucius Tever 12:47, 16 Aprilis 2007 (UTC)Reply
Melius fuit addere quae tibi addenda videbantur quam eradere quae scripsi, ut quae neque iniqua neque falsa essent. Nondum enim eruditus Tarzan illud ego Tarzan, tu Iohanna dixit profecto, quod quis est qui nesciat? Concedo denique sententiam extremam paginae novae melius in disputatione fuisse asserendam, falsam aut iniquam fuisse non concedo.--Irenaeus 13:03, 19 Aprilis 2007 (UTC)Reply
Nonne dixit me Tarzan, tu Iohanna?--Ioshus (disp) 16:30, 19 Aprilis 2007 (UTC)Reply
Equidem de eadem re incertus fui. Constat autem eum quosdam Anglice colloquentes audivisse, quos me (Anglice) dicentes, nominativumne an casum obliquum in animo habuissent, nullo modo diiudicare potuit. Quorum linguam imitatus se ipse significare ratus me Anglice repetivit. Quae cum ita sint, hoc est quod veri simile existimavi: quod illos homines, Latine si essent locuti, et ego et me dicentes subaudivisset, ut ad eosdem imitandos et hac et illa forma uti potuerit. Quamobrem mihi placuit Tarzani Latine verso formam rectiorem tribuere. Licuit certe et aliter procedere.--Irenaeus 22:16, 19 Aprilis 2007 (UTC)Reply
Secundum Wikipediam, sententiam "me Tarzan, you Jane" numquam locutus es. Videtur Tarzani dialecti depictio vulga fuisse. Quaestionem ergo priorem retracto. Scio modum te descriptum quo Anglice loquentes forma subiecti accusativa libenter utentur, sed si vere Tarzan "me Tarzan, you Jane", meo animo grammatica mala esset adsimulanda, etiamsi detrita.--Ioshus (disp) 04:41, 20 Aprilis 2007 (UTC)Reply
Revertere ad "Tarzan".