Disputatio:Tabularium Foederale Meteorologiae et Climatologiae

Latest comment: abhinc 11 annos by IacobusAmor in topic De nomine

De nomine

recensere

Sunt errores typographicos duo (Insti[tu]tum; Climatologia[e]que). Movere igitur oportet, sed primum de nomine statuere. In linguis nativis non iam est istituto sed ufficio, office, Amt. In linguis nativis non est Helveticum sed Foederale. Atque in omnibus linguis nomen usitatius est neologismus brevis compositus: MeteoSvizzera, MeteoSchweiz, MétéoSuisse, et Anglice per barbarismum MeteoSwiss. Apud it:wiki nomen haud officiale imponitur, "it:Istituto Svizzero di Meteorologia". Quid a nobis faciendum est? An licet MeteoHelvetia creare? Andrew Dalby (disputatio) 11:50, 1 Iulii 2013 (UTC)Reply

Anglice = Federal Office of Meteorology and Climatology; ergo fortasse Foederale Meteorologiae Climatologiaeque Tabularium, or if, as Neander suggests, titles shouldn't use hyperbaton, Tabularium Foederale Meteorologiae et Climatologiae ? IacobusAmor (disputatio) 12:07, 1 Iulii 2013 (UTC)Reply
Gratias tibi ago. Gaudens consentio. Andrew Dalby (disputatio) 11:53, 2 Iulii 2013 (UTC)Reply
Gaudium est proprietas admirabilis, magnopere a philosophis commendata! IacobusAmor (disputatio) 12:11, 2 Iulii 2013 (UTC)Reply
Revertere ad "Tabularium Foederale Meteorologiae et Climatologiae".