Disputatio:Superfluidum

Latest comment: abhinc 15 annos by Rafaelgarcia

Columellá, Caelio Aureliano, Augustino etc. testibus scimus fluidum neutrius esse generis. Itaque superfluidum. --Neander 16:56, 21 Martii 2009 (UTC)Reply

Idem de aliis statibus materiae valere videtur. --Neander 17:00, 21 Martii 2009 (UTC)Reply

Recte dicis Neander. Mea culpa.--Rafaelgarcia 17:19, 21 Martii 2009 (UTC)Reply
Debemus similiter adhibere solidum et liquidum loco "solidus" et "liquidus"?--Rafaelgarcia 17:26, 21 Martii 2009 (UTC)Reply
Ita quidem, debemus. --Neander 17:33, 21 Martii 2009 (UTC)Reply

Rafael, sunt duo nexus (adhuc rubri), videlicet Fluidum et Liquidum, in hac symbolá. Equidem paene nihil de his scio, velim tamen scire, idemne valeant necne? Id est, falsumne sit "fluidum Helium-4" pro "liquido Helio-4"? Curiosus, non morosus Neander 00:30, 25 Martii 2009 (UTC)Reply

Neander, fluidum dicitur omnes res quae ob pressionis differentiam fluunt, quod et gasia et liquida includatur. Superfluidum, de principio vel gasium vel liquidum esse potest, et hodie habemus superfluida liquida et gasiosa (C. Raman, R. Onofrio, J.M. Vogels, J.R. Abo-Shaeer, and W. Ketterle: Dissipationless flow and superfluidity in gaseous Bose-Einstein condensates. J. Low Temp. Phys. 122, 99-116 (2001)..--Rafaelgarcia 01:13, 25 Martii 2009 (UTC)Reply
Usque hodie, e.g., nemo vidit superfluiditatem in gasioso helio-4, quamquam superfluiditas longe invenitur in liquido helio-4.--Rafaelgarcia 01:32, 25 Martii 2009 (UTC)Reply
Revertere ad "Superfluidum".