Disputatio:Sublatio a terra
Latest comment: abhinc 5 annos by IacobusAmor
"Elevatio mortua" nihil mihi quidem dicit, praeter quod figuram dicendi Anglici sermonis imitari vult. In nonnullis aliis linguis figura magis perspicua adihibetur, quae latine a terra tractus (vel a terra levatio) vel sursum tractus dicitur. Itaque propono, ut aliquam harum appellationum adoptemus. Neander (disputatio) 16:47, 18 Novembris 2018 (UTC)
- Traupman pro "to lift weights" libramenta tollere (2007:585) et pro "weight lifting" sublatio libramentorum (2007:700) habet. Ergo, "dead lift" fortasse sublatio a terra, ac "weights" non pondera, sed libramenta erunt. IacobusAmor (disputatio) 22:08, 18 Novembris 2018 (UTC)