Disputatio:Subactus (feles)
Latest comment: abhinc 14 annos by Mycēs
Quo vocabulo haec actio felina apud antiquos appellata sit nescimus. "Depstio" est mutuatio ad sensum Anglicum facta. At melior est quam nihil. Theodisce de:Milchtritt appellari videtur. Quomodo linguis Romanicis, nescio. --Neander 19:48, 10 Iunii 2010 (UTC)
- Depstio est verbum novum, et depso ipsum rarum videtur. Certe frequentius subigo dicitur pro knead Anglice—ita subactus (nisi rem calcaturam dicimus, Germanos sequentes). Antiquitus paucum de felibus scripserunt; fortasse fuit nomen Latinius in aevo medio... —Mucius Tever 14:12, 12 Iunii 2010 (UTC)