Disputatio:Sermo odiosus

Latest comment: abhinc 12 annos by Andrew Dalby

Fortasse "Odio dicta" seu "Verba odio dicta"? (a) Loquentia enim minus "verba" significat, potius "facilitatem dicendi". (b) Nisi fallor, nec loquentia nec verbum committitur.

Verba "opinionis politica, status socialis vel oeconomicus, origo classis" quomodo in sententiam inserenda sint nescio. Si verba de his rebus arcentur, democratia, historia, scientiae sociales vetantur! Fortasse "verba ex odio contra homines dicta causá opinionis politicae, statús socialis vel oeconomici, originis, classis" volumus? Andrew Dalby (disputatio) 05:27, 10 Augusti 2011 (UTC)Reply

Quod eloquentiá caret, loquentiá scatet. Mihi quidem "loquentia" non videtur esse vocabulum huic loco aptum. Quin simpliciter sermo odiosus dicatur? Neander (disputatio) 14:56, 5 Aprilis 2012 (UTC)Reply
Titulum multo meliorem proponis. Andrew Dalby (disputatio) 15:56, 5 Aprilis 2012 (UTC)Reply
Revertere ad "Sermo odiosus".