Disputatio:Semideus

Latest comment: abhinc 8 annos by Jondel

Sane non in disputationem volo ingredi, at sane Iesus, quem Maria mortalis mulier peperit, est semideus. Praeterea, non est Iesus plus minusve mythologicus quam Hercules, et multi auctores ac historici sescentas similitudines invenerunt inter Iesum et deos alios (ea sunt exempli gratia Bacchus, Tammuz-Adonis, Horus, Osiris, etc.). Non multum clamabo, at scitote me recusare Iesu ex indice semideorum ademptionem.--Ioscius (disp) 22:51, 19 Ianuarii 2008 (UTC)Reply

Certe, Iesus est similis aliis semideis. Sed haec disputatio sit sine fine nam
  • quidam dicunt Iesum non existere
  • quidam dicunt eum esse solum hominem.
  • Christiani dicunt eum esse deum verum et hominem verum.
Vicipedia est encyclopedia, non locus theologiae vel mythologiae collatae. Propono adiungere hanc opinionem in notis. --Marc mage 23:17, 19 Ianuarii 2008 (UTC)Reply
Illi rationi magis certe consentior.--Ioscius (disp) 23:19, 19 Ianuarii 2008 (UTC)Reply
Veniam tuam peto, Iosci, ob nominis deletionem quod perperam hic interpolatum esse putabam. At cum haec pagina de mythologia atque cultu agat, illud habeo persuasum nos quae ipsa mythologia seu religio tradit referre debere. Cum habeam multa, quae inter Herculem et Iesum Christum interesse videantur, nolo de longa illa quaestione tecum certare, rogo autem ut cuique ex hoc indice personarum concedas ut secundum suum ipsius cultum atque historiam inducatur. Cum vero Christiani contendant eum mortali ex matre divinoque ex patre, sed ipso tempore hominem atque deum nulloque pacto semideum esse natum, quid sibi vult nomen eius in pagina quae ad semideos spectat?--Ceylon 23:28, 19 Ianuarii 2008 (UTC)Reply

Consonante cum Marc, licet mihi dicam. Vicipaedia/Wikipedia est primum encyclopaedia et non locus theologiae disputationis.--Jondel (disputatio) 09:27, 13 Maii 2016 (UTC)Reply

Revertere ad "Semideus".