Disputatio:Sedes vacans
Latest comment: abhinc 11 annos by Bavarese in topic Nonne sedis vacantia?
Nonne sedis vacantia?
recensereNonne pro tempore inter papae aut alii episcopi sive mortem sive renuntiationem et successoris eius electionem vocabulum usitatum est sedisvacantia? - Bavarese (disputatio) 11:42, 13 Iunii 2013 (UTC)
- Apte rogas, amice, sed quod tum erit fons nominis Sedevacantismi ? Fortasse lemma in nomen Sedisvacuismum (ex Sedis vacuum, quia vacantia nomen classicum ut videtur non est) commutari debet? IacobusAmor (disputatio) 13:27, 13 Iunii 2013 (UTC)
- Salve, amice! De sedevacantismo nihil fere habeo, quid communicem. Videtur de sede vacante formatum esse, fortasse haud inepte: isti affirmant ecclesiam nunc sede vacante permanere. De vacantia: Nomen classicum, ut tu quidem recte dicis, non est. Vocabulum mediae latinitatis est, significans statum vacandi ab aliqua re. Imprimis usitatum erat de feriis sive vacantia discipulorum in eodem sensu ac nostris diebus italice vacanze, francice vacances (NB vacance!) et (iam paene inusitatum) theodisce Vakánz. Ea derivatio de vacantia conspicua est in lingua anglica: vocabulum vacancy de vacantia, adiectivum vacant de participio vacans transumptum est. - Bavarese (disputatio) 18:02, 13 Iunii 2013 (UTC)