Disputatio:Sedes centralis exploratoria

Latest comment: abhinc 6 annos by Neander in topic Scriptura categoriae

Scriptura categoriae recensere

Fonte reperto et rite citato, categoriam sine mora movi. Litteras initiales maiusculas nihilominus retinui, sicut in omnibus aliis categoriis de institutis: malo enim aut omnes tales categorias litteris minusculis rescribere, aut nullas. Sunt milia ... Lectores Vicipaediarum ad categorias multo minus quam ad paginas animos attendunt. Categoriae in facie "mobili" Vicipaediarum, a plurimis lectoribus usitata, non iam videntur. Dubito an hoc opus (dico: nominum categoriarum litteris minusculis rescriptio) re vera necesse sit. Quid dicunt alii? Andrew Dalby (disputatio) 15:27, 19 Martii 2018 (UTC)Reply

Ceteri sine dubio maiusculis favent, nam tantopere valet exemplum Anglici sermonis, ut maiusculis etiam ibi ubi mores editorum philologorum dissuadeant utantur. At tuam bene intellego causam hic maiusculis utendi. Nil igitur per me obstat, quin etiam hic maiusculis utamur. (Et profecto sic in lexico Vilborgiana scibitur.) Neander (disputatio) 16:33, 19 Martii 2018 (UTC)Reply
Revertere ad "Sedes centralis exploratoria".