Disputatio:Saxum Genesis
Latest comment: abhinc 5 annos by Denwego
Verba geologica et appellativa
recensereEquidem eligere verba "feldspatum" et "anorthositam" mihi placet; ipse autem reor orthographiam anorthita magis quam anorthites melius valere. Graecum certe est verbum, sed putarem Romanos declinationem primam et non quintam electuros esse si verbum Latine converterent... elegantius vel naturalius mihi videtur. Ita enim meditatur meum iecur!
De nomine quoque Davide aut Davido pauce putabam - ambas orthographias in scripturis classicis vidi. Neutra me movet sed opinor eam in pluribus locis mutandam non esse; ambae rationalabiliter valent. --Denwego (disputatio) 23:50, 19 Aprilis 2019 (UTC)
- Salve, Denwego. De "anorthosites/anorthosita": non de quinta declinatione, sed de prima e Graeca Latinizata, meditabam. Qua electá, aut -a aut -es casu nominativo singulari scribere possumus (rem pauci momenti esse censeo). Mihi videtur tales formas, ad suffixum Anglicum etc. "-ite" congruentes, iam hic in nonnullis paginis de mineralibus scriptas esse, talesque formas Latinas recentiores apud Google saepe repertas.
- Credo "David" rarius declinatione secunda, multo crebrius tertia, scriptum fuisse. Si locutiones "rege Davide" et "rege Davido" verbatim apud Google quaeris, differentiam statim videbis. Tam nominibus Biblicis, quam designationibus geologicis, Google saepe utile est!
- Paginam tuam laudo et inter "paginas cottidianas" nostras mox promovere volo. Andrew Dalby (disputatio) 09:02, 20 Aprilis 2019 (UTC)
- Haec decora mihi videntur - iterum gratias! --Denwego (disputatio) 15:23, 20 Aprilis 2019 (UTC)