Disputatio:Sanctiagus Posteguillo
dé nómine huius uirí: santiago est gallaica fórma latíní sanctiácób, posteguillo est fórma alia uerbí postiguillo, id est postículum, tandem gómez ex uisigothicó gome orítur cum escus ut gomeis. gomescus significat ex patre nómine gome Gertindo (disputatio) 21:40, 7 Ianuarii 2019 (UTC)
- Gratias agimus propter collaborationem tuam. Eorum praenominorum, quae Graecolatina aut Hebraica sunt, formam Latinam scribere solemus. Cognomina hominum hodiernorum in titulis nostris sine Latinizatione scribimus nisi formam Latinam in fonte fideli (iam divulgato) reperimus. Hae regulae non nostrae tantum sunt, sed etiam aliorum scriptorum Latinorum hodiernorum, e.g. universitatum publicarum et curiae Romanae.
- De Latinitate orthographiae "Sanctiagus" incertus sum! Fortasse alius quis exemplum iam divulgatum citare potest. [Exempla perpauca "Sanctiagum", "Sanctiagi" etc. nuper repperi.]
- More maiorum litteris maiusculis utimur, signis autem diacriticis rarissime utimur. Ergo haec commentatio certe emendabitur. Andrew Dalby (disputatio) 09:59, 11 Ianuarii 2019 (UTC)