Disputatio:Rope (pellicula 1948)
De shot et take
recensereIacobe, gratias ago pro consiliis, quibus hoc commentariolum emendare voluisti. Cum alia tum cinematographandi artem animadvertisti, quam male tractasse videor. Ex wikipedia Anglica, quo me deduxisti, prompsi sententiam, in qua duo inveniuntur vocabula, shot et take, quae in terminologia photographica uno tantum vocabulo Finnice redduntur, sc. otto (a capiendi verbo), nam shot mihi videtur 'captum subitaneum', take autem 'captum longiorem' significare. Nunc autem in incerto sum, haec sententia quo modo intellegi (et Latine reddi) possit: "The film is notable for being edited so as to appear as four long shots through the use of stitched-together long takes." Ita transtuli: "Pellicula eo insignis, quia ita edita est, ut in quattuor captibus longis consistere videatur, consutis adhibitis captibus longis." Fortasse me fugit, quo modo shot et take inter se differant. Potesne sodes tuam de verbis lineà subnotatis opinionem afferre? Neander (disputatio) 12:27, 17 Novembris 2023 (UTC)