Disputatio:Res inexplicata volans

Latest comment: abhinc 8 annos by Bavarese in topic de Livii parmis volantibus

Cur "volans" nec "volante", substantivo neutro ?

Erras: forma neutra (nom. + acc. sg.) est "volans". Andrew Dalby (disputatio) 18:42, 30 Iunii 2010 (UTC)Reply

de Livii parmis volantibus

recensere

Profecto parmas in caelo visas esse apud Livium legimus. Eo autem loco (a.u.c. 22,1 8-13) et scuta sanguinem sudantia, ardentes lapides caelo cadentes, solem cum luna pugnantem et alias tales res mirabiles reperimus. Ad summam: Series portentorum est visorum in auspiciis ante pugnam ad lacum Trasumenum factam anno 217 a.C.n. Nemo umquam illorum temporum illas parmas ut unidentified flying objects percontari conatus est, sed ut manifestationes deorum pie sunt observatae. Ergo dubito, rectene eis uti liceat exemplo rerum volantium inexplicatarum. Quid aliis videtur? --Bavarese (disputatio) 13:47, 23 Martii 2016 (UTC)Reply

Revertere ad "Res inexplicata volans".