Disputatio:Regna Cambrica
Latest comment: abhinc 13 annos by Mattie in topic Teyrnas
Teyrnas
recensereQuae Cambrice "Teyrnas X" (scilicet Regnum X) appellantur, "Regnum X" nominavi, ut exspectandum erat. Ergo:
Quae autem Cambrice solum "X" appellantur (e.g. cy:Seisyllwg(1)) etiam "Regnum X" appellavi (videlicet Regnum Seisyllwg et cetera), constantiae causa, et quo utiliora sint ad declinandum. Sed nulla alia Vicipaedia sic facit; idcirco prius scire velim an consentiatis quam commentationes incipiam! Mattie 03:20, 14 Octobris 2011 (UTC)
(1) De quo prima phrasis, satis apte, est "Roedd Seisyllwg yn deyrnas yn ne-orllewin Cymru," scilicet "Seisyllwg erat regnum in meridionali occidenti Cambriae positum." Mattie
- Per me nihil obstat, si utile esse censes; oportet autem redirectionem creare a nomine simpliciori.
- Notandum est nomina Latina horum regnorum interdum exstare. Ego in tabula geographica "Britain in the Dark Ages" reperio (fontes primarii sunt fortasse Annales Cambriae etc.?) unde cito:
- Gwynedd > Venedotia
- Ceredigion > Coriticiana Regio
- Dyfed > Demetia
- Powys > Povois
- Sed pro aliis, e.g. Seisyllwg, nullum nomen Latinum datur. Andrew Dalby (disputatio) 09:15, 14 Octobris 2011 (UTC)
- Gratias ob nomina Latina... nulla egomet inveneram. In Annalibus Cambriae quaeram cum tempus habebo. Sed de nomine Coriticianae Regionis haereo, quod constantiae causa "Regnum Coriticianum" praeoptaverim. Fonti constantiaeve haerere debeamus? Mattie 16:58, 14 Octobris 2011 (UTC)
- Ha! Si "Coriticiana Regio" quaeris apud googlianos, dubia magna videbis ... Mihi videtur in una tantum vita Sancti hoc nomen occurrere (cuius Sancti, nescio) ... fortasse evitare oportet. Sed Venedotiam, Demetiam (et fortasse Povois) adhibendas censeo! Andrew Dalby (disputatio) 17:16, 14 Octobris 2011 (UTC)
- Sed quo modo his nominibus utar? "Regnum Venedotiae, seu brevius Venedotia"? Et "Povois" adiectivum est substantivumve? Google nihil mihi dat, tu igitur meus solus es fons. Mattie 00:27, 19 Octobris 2011 (UTC)