Disputatio:Publius Ovidius Naso
Latest comment: abhinc 10 annos by Amahoney in topic "Lascivus quidem in herois quoque Ovidius"
Prima in linea invenitur "..mortuus inter annos 16/18[1] Tomis", sed ubi "Tomis" est nomen urbis, nonne hic inveniri debet "Tomi" casu locativo? Item eadem in sententia "Sulmone" est locativus Sulmonis.--123.192.69.44 09:34, 21 Augusti 2011 (UTC)
- Nomen Tomi, -orum casum locativum Tomis gignit, sicut Pompeii, -eiorum et Pompeiis. Habemus autem nomen alterum, Tomis, -is, cuius casus ablativus, Tome, fortasse etiam est pro casu locativo. IacobusAmor 11:05, 21 Augusti 2011 (UTC)
- Locativum declinationis tertiae et omnium nominum pluralium cum ablativo congruere credo; igitur, nisi fallor, "Sulmone" recte scribitur si casus nominativus est "Sulmo".
- Ego sum qui "Tomis" scripsi; e casu nominativo "Tomi" (m.pl. 2 decl.) locativum "Tomis" derivo: id in textibus, ni fallor, reperitur (cf. casu ablativo Statius Silv. 1.2.254 "tristis in ipsis Naso Tomis"). Recte dicis, Iacobe, si a "Tomis" (3 decl.) incipimus, locativum "Tome" possumus creare, sed nullo loco vidi. Andrew Dalby (disputatio) 11:20, 21 Augusti 2011 (UTC)
"Lascivus quidem in herois quoque Ovidius"
recensereLoco laudato (Quintilianus, Institutio Oratoria 10.1.88) vox 'herois' non spectat ad Ovidii opus Epistulae Heroidum vel Heroides (nam aliter Heroisin scripsisset), sed "in herois [sc. versibus]" interpretandum est, i.e. "in hexametris". Anglice (tr. Butler): "Ovid has a lack of seriousness even when he writes epic". Vide etiam OLD s.v. herous 2b. Magrios (disputatio) 18:13, 12 Februarii 2014 (UTC)
- Intellego: fortasse nimis celere legi. Recte scribis. A. Mahoney (disputatio) 13:19, 13 Februarii 2014 (UTC)