Disputatio:Praemium Nobelianum
Mi Ireanaei, etiam habemus Praemium Nobelianum Litteraturae... quomodo invenisti fontem tuum? Non in te dubium habeo, at dissimilitudinem inter haec nomina miror...--Ioshus (disp) 16:15, 11 Aprilis 2007 (UTC)
- Quid nomen est melior? Rerum Classicarum Professor Stephanus Berard in suo opere De Philosphia Quantali deque Institutione Publica vocabulis utitur ut sequitur:
- Nobel prize = Praemium Nobelianum aut Praemium Nobel
- Nobel lecture = acroasis Nobeliana
- Suadeo igitur, utimur nomine Praemium Nobel vel Praemium Nobelianum.--Rafaelgarcia 17:05, 28 Maii 2007 (UTC)
Quae alii iam dixerunt, bone Ireanaee, regeminam: unde figuram quae est "Nobelicium" sumpsisti? Cum sit -icius suffixum ratum linguae Latinae, mihi multo minus aptum videtur quam -ianus, saltem quod attinet ad adiectiva ex hominum nominibus indeclinabilibus facienda. Nisi quem fontem Latinum de praemiis illustribus hisce habeas? --Iustinus 16:26, 30 Maii 2007 (UTC)
- Cum de praemio Nobelicio, amici, scriberem, paginam illam alteram iam introductam esse me fugit. Fontem de praemio Nobelicio non habui, sed, quae conversio mihi tum apta videretur, ea usus sum. Consentanea sunt, quae laudavistis. Cur igitur moleste feram, si ad Nobeliani praemii exemplum pagina a me concepta castigata erit?--Irenaeus 13:29, 1 Iunii 2007 (UTC)
- Programma "Nuntii Latini" apud YLE Radio vocibus Nobelista (nomen substantivum) et Nobelianus (nomen adiectivum) utitur. Ecce:
- <<Duo Nobelistae medicinae
- <<Hornotinum praemium Nobelianum medicinae investigatoribus Americanis Richard Axel et Linda B. Buck defertur, quippe qui de odoratu et eius receptoriis examinandis optime sint meriti.
- <<Dicitur natura olfactus ex omnibus animantium sensibus usque ad hunc diem incognita fere fuisse.
- <<Novi Nobelistae autem experimentis in muribus factis monstraverunt, quo modo moleculae olfactoriae e naso in cerebrum iter suum facerent et quibus rationibus mammalia varios odores perciperent et digererent.>>
- Hunc nuntium in interrete inveni. IacobusAmor 14:48, 1 Iunii 2007 (UTC)
- Programma "Nuntii Latini" apud YLE Radio vocibus Nobelista (nomen substantivum) et Nobelianus (nomen adiectivum) utitur. Ecce: