Disputatio:Placidus Severus (vicarius Urbis 364-365)

Latest comment: abhinc 10 annos by Viator in topic Non stipula

Non stipula recensere

Hanc paginam "non stipula" appellavi quia fons solus huius paginae et paginae Anglicae respectivae est liber Christiani Settipani. De fontibus et fidelitate operis Settipani nihil scimus, nisi fallor. Oportet fontes fideles -- melius etiam, fontes antiquos -- citare. Andrew Dalby (disputatio) 13:06, 31 Decembris 2013 (UTC)Reply

Estne tibi hic liber Oxoniensis non fons satis fidelis ? Suntne editores Oxonienses infitiendi ? Vale optime et habeas optimum faustumque annum novum 2014.--Viator : ΕΙΣ ΜΕΙΖΩ ΣΟΦΙΑΝ (disputatio) 18:01, 1 Ianuarii 2014 (UTC)Reply
Ita, Oxoniensis, mi Viator, sed difficile accessu. De editoribus nihil scio! Qui sunt fontes antiqui huius scientiae? ... Et ego tibi felicem annum voveo.
Sed video te alium fontem addidisse, in interrete accessibilem, notis subiunctis (textus antiquos citantibus) quas omnes legere possunt. Id multo melius esse censeo. Andrew Dalby (disputatio) 18:26, 1 Ianuarii 2014 (UTC)Reply
Hic liber, (Christianus Settipani, Continuité gentilice et continuité familiale dans les familles sénatoriales romaines à l'époque impériale. Mythe et réalité, Oxonii (Oxford)). nisi fallor, editum est Oxonii, a Linacre College, Unit for Prosopographical Research, 2000. ISBN : 1-900934-02-7. Ego confidi ei quod erat scriptum in "Vicipaedia Anglica". Hic liber a "Linacre College" editum, quod reapse ipse non legi, mihi videtur tamen serium esse quippe quod a collegio universitario haud minimo in universitate famosa approbatum esse videatur. Sed errare possum. Vale.--Viator (disputatio) 18:38, 1 Ianuarii 2014 (UTC)Reply
(Non "a" sed "apud" Linacre College.) Sed pro certo ego quoque errare possum! Quando aut tu aut ego libros Settipani legere potuerimus citationesque fontium verificare, melius de fidelitate pronuntiare potebimus. Andrew Dalby (disputatio) 18:50, 1 Ianuarii 2014 (UTC)Reply
Iam repperi fontem alterum et fideliorem: paginam igitur ex his fontibus reficio. "Errare possum", sicut iam dixi, sed mihi videtur Settipani, qui tales res aliis eruditis ignotas scit, et cuius libros nullus Vicipaedianus unquam vidit, et de cuius fontibus nihil satis constat, non historiam sed mythistoriam composuisse :) Andrew Dalby (disputatio) 10:12, 4 Ianuarii 2014 (UTC)Reply
Apud Vicipaediam Anglicam (ubi multi multa iam disputaverunt -- crede mihi! -- de fidelitate Settipani) quaesivi de fontibus huius paginae. Andrew Dalby (disputatio) 10:31, 4 Ianuarii 2014 (UTC)Reply
Optime fecisti inveniendo fontem in CIL. Nescio de methodo Settipani, sed fortasse iste addidit "Flavius Egnatius" non ex inscriptionibus probatis sed quia erat nomen gentis Egnatiae cuius Placidus Severus erat, sed talis methodus minime scientifica videtur esse. Ego fidi vicipaediae anglicae, cuius titulus etiam ut puto mutandus est. De operibus Settipani, auctoris tamen bonae famae, et de opinionibus criticis attinentibus ad eius opus conabor melius scire. Gratulor tibi pro his meliorationibus e fonte limpida exhaustis. Ut solebat graece dicere Iosephus Bidez, "ουκ απο κρηνης αλλλ' απο πηγής" (hauriendum est), ut egisti.--Viator (disputatio) 18:32, 5 Ianuarii 2014 (UTC)Reply
Gratias ago ob commentum tuum, mi Viator. Apud Vicipaediam Anglicam fontes "primarii" saepe reiiciuntur, sed apud nos (et praecipue in rebus historicis et genealogicis) utiles esse possunt. Saepe miror quantos tales fontes in interrete reperiendos esse.
De verbos "Flavius Egnatius" additos cum te omnino consentio. Ita, fortasse pars fuerunt nominis "veri" hominis nostri ... sed, si alii eruditi non addunt, melius est abstinere. Librum Chastagnol repperi quod verba '"Placidus Severus" "Lollianus Mavortius"' eodem tempore apud Google quaesivi. Andrew Dalby (disputatio) 19:02, 5 Ianuarii 2014 (UTC)Reply
Ut dicis, omnia quaerentibus inveniri possunt in Google, post revolutionem Gutenbergianam adest nunc revolutio Googliana !--Viator (disputatio) 19:19, 5 Ianuarii 2014 (UTC)Reply
Revertere ad "Placidus Severus (vicarius Urbis 364-365)".