Disputatio:Numisma Fieldianum

Latest comment: abhinc 10 annos by Neander

Lemma huius rei movendum censeo ad numisma Fieldianum vel potius nummus Fieldianus, ut Latinitas augeatur. Laurentianus (disputatio) 06:45, 18 Augusti 2014 (UTC)Reply

Tibi assentior, sed melius Nomisma Fieldsianum ? Littera "s" est inseparabilis nominis pars, quapropter casus possessivus Anglice erit Fields's. IacobusAmor (disputatio) 11:22, 18 Augusti 2014 (UTC)Reply
Nomen est "Fields," certe, sed adiectivum Latinum potest esse "Fieldianum" aut "Fieldensis" -- Carolus Tufts inter universitatis meae fundatores fuit, cuius nomen est U. Tuftensis, non *Tuftsensis. Quis melius sonat? A. Mahoney (disputatio) 15:02, 18 Augusti 2014 (UTC)Reply
Gratias vobis habeo pro sententiis latis. Ego quoque derivationes e radicibus verborum ducendas censeo, imprimis quia huic nomini Anglico s finale ut morphema suffixum esse constat. Laurentianus (disputatio) 15:54, 18 Augusti 2014 (UTC)Reply
Hmm. OK. Sed hanc regulam lege: "The International Code of botanical Nomenclature recommends that when a new name for a genus . . . is taken from the name of a person, it should be formed in the following manner: . . . When the name of a person ends in a consonant, the letters ia are added, except when the name ends in er, when a is added." (Stearn 1983, p. 292). Vide, exempli gratia, Edwardsia ex Edwards (non Edwardia). Ergo, nomen Fields genus Fieldsia (non Fieldia) fieri debet. Vicissim, adiectivum ex Fieldsia derivaturum Fieldsianus erit, non? ¶ Similiter, genus Jonesia (non Joneia vel Jonia) ex Jones. ¶ Nihilominus, "In Latinized names ending in us, this termination is dropped before adding the suffix ia (e.g. Dillenia after Dillenius)." Ergo, nomen Fieldius (si est!) genus Fieldia fieri debet. IacobusAmor (disputatio) 17:33, 18 Augusti 2014 (UTC)Reply
Bene video argumentum, quod adduxisti. Nostrum tamen non est flori cuidam novum nomen fingere, sed praemii cuiusdam nomen vertere iam datum. Ceterum botanistae quidem fuerunt, qui illam regulam posuerint, non philologi. Nonne tibi constat Fieldianum auribus ut nostris ita veterum multo magis placiturum fuisse quam Fieldsia? Laurentianus (disputatio) 22:09, 18 Augusti 2014 (UTC)Reply
Botanistas profecto constat philologos non esse. Suam Latinitatis varietatem teneant, licet, sed nostrum non est in primis eorum exempla sequi. Consonantium series sicut /lts/, /rts/ (ne dicamus /lds/) in phonotaxi Latina omnino alienae sunt, quamobrem Fieldianum auribus nostris magis placet. Quamquam facile concedo nomina propria suam interdum poscere licentiam, potius excitarim exemplum ab Anna nostra prolatum: Tuftensis, non *Tuftsensis. Neander (disputatio) 10:31, 19 Augusti 2014 (UTC)Reply
Revertere ad "Numisma Fieldianum".